- PLAGULAE
- PLAGULAEin charta sunt, quae folia hodie vocamus, Gall. fueilles. Ita enim Plinius, l. 13. c. 12. ubi de chartae conficiendae ratione, (vide supra) Siccantur Sole plagulae et inter se iunguntur. Nempe primo papyrum, quod caepae instar tunicas habebat multas, dispescebatur in tenues philyras, iisacu a se invicem separatis, ita ut suô quaeque ordine detraherentur. Dein philurae acusic separatae ad modum cratis sternebantur super tabulam sive asserem ligneum, madentem turbidâ Nili aquâ: eâ aquâ contexebant et conglutinabant plagulas, quod Contexere biblos vocat Lucanus, l. 3. v. 222.Nondum flumineas Memphis contexere biblosNoverat. ——— ———Plagularum namque una staminis, altera subteminis instar se habebat. Plagulae ita contextae impon ebantur praelo, ut humor exprimeretur; quô expressô Soli, ut magis siccarentur, expon ebantur. Siccatae digerebantur in scapum; qui summum erat philurarum 20. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 37. Et hic erat legitimus plagularum numerus, quas Plinii aetate scapus, quem nos volumen, Galli manum papyri vocant, continebat. At inseriori aevô denas tantum in singulis scapis poni solitas invenimus: Hinc chartae decades, in Vita Silvestri apud Anastasium, pro chartae scapis, quod plures scilicet scapus tunc non haberet. In quolibet vero scapo, plagularum prima adnotatum praeferebat, quô Comite largitionum, sub quo erant Chartariae quô tempore et a quo praeparata fuisset illa charta: quemadmodum hodieque chartae linteariae nostrae solent aliquô charactere insigniri, ex quo sciri potest, qui eas con fecerit. sed hôc discrimine, quod, licet in scapum componantur plagulae, non prima tantum, ut olim, sed omnes characterem eundem ac notam in medio formatam exhibeant, quae vix apparet et quidem eiusdem cum charta coloris, sic facta est, ut nec scribenti officiat nec legentem impediat: cum contra apud Veteres scheda illa prima, quae protocollon habebat, scribendo prorsus esset inutilis, qua de re supra, ubi de Papyro. In genere autem Plagula quodvis linteum textile est, ex stamine et subtemine constans. Nonius plagulam lectuariam, sindonem interpretatur. Cuiusmodi plagularum textilium meminit Livius, l. 39. c. 6. Luxuriae, inquiens, peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est, ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, ———— Romam advexerunt. Ubi plagulae, auctore Turnebô, Adversar. l. 1. c. 25. vela sunt et textilia, quibus lecticae et lecti intendebantur, aut involvebantut, ut apud Tran quillum, in Tito, c. 10. Lectica dimotis plagulis. Budaeus vero in prior. Annotat. per plagulas et stragulam, tapetia seu aulaea intelligit. Vide Godelevium, ad Livium, d. l. Hinc ad Chartas vox translata; vide et Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.